

Esdrae Liber Primus*
Caput 7: Versus 10
Esdras autem paravit.Magna virtus hominis parare cor suum ad obsequium divinae voluntatis, et dicere posse:Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum[Psal. 56.].[BEDA, ibid.]Christus quoque paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, quia talem sibi hominem suscipere divinitus praevidit, qui non solum sine peccato, sed etiam plenus esset gratia et veritate: qui nulla sibi repugnante lege peccati, legem Dei absque ulla mentis vel carnis contradictione servet; unde:In capite libri scriptum est de me,etc.[Psal. 39.]Item Dominus investigavit legem Dei, quia abjectis Pharisaeorum traditionibus Scripturam sanctam mystice intelligere docuit, et decreta Evangelii quae attulit magis perfecta et Deo accepta quam ea quae per Moysen praemiserat, ostendit. Unde:Audistis quia dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habetis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros,etc.